- PTOLEMAEUS I
- PTOLEMAEUS I.Lagi filius, mortuô Alexandrô Magnô, ab equitibus primum, deinde, communi omnium consensu, aegypti Rexdeclaratur. Huic Africae, Arabiaeque pars cum Aegypto sorevenit: ex gregario milite eum Alexander, virtutis causâ, evexerat. In Aegypto, sollerti industriâ, magnas opes paravit: Aegyptios infigni moderatione in favorem sui sollicitavit, et Reges finitimos obsequiis devinxit: terminos imperii, urbe Cyrene ampliavit, additâ Syriâ, Phoeniciâ, Ciliciâ, et Cyprô. Demetrium, Antigoni filium, bellô vicit: captivos, omnemque praedam dimisit: se propter dignitatem, non propter praedam, pugnâsse dictitans. Post haec victor ipse a victo, navali praeliô, vincitur: filium et fratrem atque amicos Ptolemaei captos, Demetrius pari antea munere provocatus in Aegyptum remittit: donisque inter ipsa bella contendunt: Tantô honestium tunc bella gerebantur, quantô nunc amicitiae coluntur. Vide Iustin. l. 13. 14. et 15. Legatos Alexandriâ misit Romam, con ciliandae amicitiae gratiâ: imperavit annis 40. Cyprum et Phoeniciam quoque, ut dictum, tenuit: ab eo omnes alii Reges Aegyptiaci vocati sunt Ptolemaei. Obiit Olymp. 124. Pater ex Berenice, Ptolemaei II. Princeps literatus, Auctor Historiae Alexandri M. Adde Polyb. l. 2. Euseb. Chron. Ioseph. Pausan. dexippum, etc. Praeterfilium Philadelphum habuit, et Ceraunum. Decessit in rerum gestarum gloria, cum paulo ante, regni abdicatâ ad ministratione, Regem filium constituisset Philadelphum. Trogus l. 15. Coeterum is et Magnus et Σωτὴρ dictus. Rhodiis hoc agentibus, ut gratiam ei rependerent, ab Oraculo Ammonis pronuntiatum est, divinis afficiendum honoribus; unde lucus illi in Urbe Rhodi sacratusatque is quadratus, exstructâ ad latus quodque porticu stadium longâ, quam Πτολεμαῖον nuncupârunt. Vide Voss. de orig. et progr. Idol. l. 1. c. 31.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.